Dies Irae
Aspettu
U Dies Irae hè una sequenza in lingua latina, chì face parte di a Messa di i Morti.
Dies irae
[mudificà | edità a fonte]- Dies Irae, dies illa
- solvet saeclum in favilla:
- teste David cum Sybilla.
- Quantus tremor est futurus,
- Quando judex est venturus,
- Cuncta stricte discunsurus.
- Tuba, mirum spargens sonum
- per sepulcra regionum
- coget omnes ante thronum.
- Mors stupebit et natura,
- cum resurget creatura,
- judicanti responsura.
- Liber scriptus proferetur,
- in quo totum continetur,
- unde mundus judicetur.
- Judex ergo cum sedebit,
- quidquid latet, apparebit:
- nil inultum remanebit.
- Quid sum miser tunc dicturus?
- quem patronum rogaturus,
- cum vix justus sit securus?
- Rex tremendae majestatis,
- qui salvandos salvas gratis,
- salva me, fons pietatis.
- Recordare, Jesu pie,
- quod sum causa tuae viae
- ne me perdas illa die.
- Quaerens me, sedisti lassus,
- redemisti Crucem passus:
- tantus labor non sit cassus.
- Juste judex ultionis,
- donum fac remissionis
- ante diem rationis.
- Ingemisco, tamquam reus,
- culpa rubet vultus meus
- supplicanti parce, Deus.
- Qui Mariam absolvisti,
- et latronem exaudisti,
- mihi quoque spem dedisti.
- Preces meae non sunt dignae,
- sed tu bonus fac benigne,
- ne perenni cremer igne.
- Inter oves locum praesta,
- et ab haedis me sequestra,
- statuens in parte dextra.
- Confutatis maledictis,
- flammis acribus addictis,
- voca me cum benedictis.
- Oro supplex et acclinis,
- cor contritum quasi cinis:
- gere curam mei finis.
- Lacrimosa dies illa,
- qua resurget ex favilla. Ex favilla.
- Judicandus homo reus.
- huic ergo parce, Deus:
- Pie Jesu Domine,
- dona eis requiem. Amen. Requiem. Amen.
In Corsica
[mudificà | edità a fonte]In a messa di i Morti, si canta una versione più corta di u Dies Irae:
- Dies Irae, dies illa
- solvet saeclum in favilla:
- teste David cum Sybilla.
- Quantus tremor est futurus,
- Quando judex est venturus,
- Cuncta stricte discunsurus.
- Tuba, mirum spargens sonum
- per sepulcra regionum
- coget omnes ante thronum.
- Mors stupebit et natura,
- cum resurget creatura,
- judicanti responsura.
- Oro supplex et acclinis,
- cor contritum quasi cinis:
- gere curam mei finis.
- Lacrimosa dies illa,
- qua resurget ex favilla. Ex favilla.
- Judicandus homo reus.
- huic ergo parce, Deus:
- Pie Jesu Domine,
- dona eis requiem. Amen. Requiem. Amen.
Da vede dinò
[mudificà | edità a fonte]- Agnus Dei (Messa di i Morti)
- Domine
- Introitu (Messa di i Morti)
- Kyrie Eleison (Messa di i Morti)
- Lux Aeternam
- Sanctus
- Subvenite